- JAVA
- I.JAVAHisp. civ. Ptol. vulgo Laca.II.JAVAvulgo Iava, ins. perampla Asiae, in mari Indico, et una ex insulis Sindae, Ptol. teste. Ab Or. in Occid. extenditur spatio 200. leucarum, Ad Occas. habet Sumatram ins. a qua separatur freto Sundae. Ad Ort. ei adiacent aliquot minores insulae. Ad Austr. habet Oceanum australem, et ad Bor. ins. Bornei, a qua tamen distat 45. milliaribus Germanicis. In ea sunt novem regna, nempe Bantami, Iacatrae, Iaparae, Tubani, Iortani, Passarvani, Panarucani, Palimbuani, quae sunt in ota Bor. ins. et Materani, in ora Austr. cuius Rex totius ins. est potentissimus; habentque urbes cognomines. Tota ins. dives est aromatum proventu et abundantiâ; hinc Compendium orbis dicta Scalig. ob omnium rerum tam facilem et uberem proventum, ideoque valde ab Europaeis frequentatur, praesertim ab Anglis et Hollandis, qui inibi habet Bataviam arcem permunitam, olim Iacatra ab A. C. 1617. Sed pars Australis ins. nondum lustrata fuit ab Europaeis; eratque alias una ex tribus insulis. Sindae, ut Sanson probare nititur. dicitur etiam Iava maior, ad descrimen minoris Ins. quae ei versus Or. adiacens Iava minor dicitur. Incolae maximam partem Mahometani sunt, et piraticâ perfidiâque infames: Immunda animalia, ut sorices, serpentes, etc. ipsis praeter terrae fructus, in quottidiano sunt esu, humana etiam carne quidam vescuntur, hodieque regna Bantami et Materani, exstantiora sunt. Vide Texeiram l. 1. Maffaeum Hist. Ind. l. 5. Linschot. c. 17. et 20. etc. Maginum Georg. Marc. Paulum, l. 5. c. 10. alios.Iavae ins. urbes praecipuae.Balambuanum, Balambuan. Bantamum, Bantam. Batavia, alias Iacatra, Batavia. Duama, Duama. Iapara, Iapara. Iortanum, Iortan. Materanum, Materan. Panarucanum, Panarucan. Passarvanum, Passarvan. Saraboa, Saraboy. Sura, Sura. Tubanum, Tuban.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.